

Liber Regum Tertius*
Caput 22: Versus 19
Vidi Dominum,etc.[RAB.]Solium Domini angelicae potestates, quarum mentibus Deus praesidens inferius cuncta disponit. Exercitus coeli ministrantium angelorum multitudo: dextera pars angelorum electa, sinistra pars reproba. Neque enim dextera concluditur Deus, neque sinistra: qui ita est intra omnia, ut sit et extra. Sed quomodo mali de exercitu coeli? Quia quamvis ab aethereo coelo pulsi, adhuc tamen in aereo demorantur coelo; unde Paulus:Contra spiritualia nequitiae in coelestibus[Ephes. 6.]. Omnis exercitus assistit Deo, quia et voluntas electorum spirituum divinae deseruit potestati, et reproborum sensus suae serviens malitiae, judicio Omnipotentis obtemperat.